Evangelium Secundum Joannem*

Caput 12: Versus 45

Et qui me videt, videt et eum qui,etc. Usque adeo nihil distat inter me et eum, ut qui videt me videat eum. Haec visio non carnalis, sed intellectualis est mundo corde.Qui videt me.Non ait non videt me, sed eum qui me misit, sicut dixit,qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me,quia illud dixit, ne sicut videbatur crederetur tantum Filius hominis; hoc autem dixit, ut crederetur aequalis Patri. Neutrum horum diceret alius missus, id est apostolus, quia tantum servus. Potest autem dicere alia Filio communia, ut qui audit vel recipit me audit eum et recipit qui me misit, quia Dominus honoratur in servo et Pater in Filio.
(* Traductions européennes)